monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 15
Et dedit eis petitionem ipsorum: id est, quod petitione petierunt. Et misit saturitatem in animam eorum. Nec ideo beatos fecit; quia non erat illa saturitas de qua dicitur: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Itaque hoc loco animam non secundum id quod rationalis est, dixit, sed secundum id quod animans corpus animal facit. Ad cuius animalis sustentationem pertinet cibus et potus, secundum hoc quod in Evangelio dicitur, Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum? tanquam ad animam pertineat vesci, ad corpus vestiri. Secundum hoc dicitur apud Isaiam: Quid est quod ieiunavimus, et non vidisti; defraudavimus animas nostras, et nescisti?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein