monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 19
'Et fecerunt vitulum in Horeb; et adoraverunt sculptile. Et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis fenum.' Non ait, in similitudinem, sed, in similitudine. Talis est locutio, qualis illa ubi ait, Et crediderunt in verbis eius. Eleganter sane non ait, Et mutaverunt gloriam Dei, cum hoc fecerint; sicut etiam Apostolus loquitur, Et immutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis sed gloriam suam dixit. Deus enim erat gloria eorum, si eius sustinerent consilium, et non festinarent; cui dicitur, Gloria mea, et exaltans caput meum. Istam gloriam suam, id est Deum, mutaverunt in similitudine vituli comedentis fenum, ut ab eo comederentur, a quo comeduntur qui sapiunt secundum carnem: Omnis enim caro fenum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein