monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 20
Obliti sunt Deum qui salvavit eos. Quomodo salvavit eos? Qui fecit magnalia in Aegypto, mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro. Quae sunt mirabilia, ipsa sunt terribilia; nulla quippe admiratio est sine quadam formidine: quamvis ista etiam hinc terribilia dici potuerint, quod adversarios afflixerunt, et istis quid deberent timere, monstrarunt.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein