monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 25
Hic antequam diceret quod tantae indignationi Dei quisquam intercesserit, eumque aliquo modo placaverit, secutus adiunxit. Et initiati sunt Beelphegor; id est, idolo Gentium consecrati: Et manducaverunt sacrificia mortuorum. Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina. Tanquam ad hoc distulerit, quod levaverat manum super eos prosternendos in deserto, et deiiciendum semen eorum in nationibus, et dispergendos eos in regionibus, ut dati in reprobum sensum, etiam illud admitterent, in quo immaniore crimine evidenti iustitia punirentur; quemadmodum dicit Apostolus: Et sicut non probaverunt Deum habere in notitiam, tradidit illos Deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conveniunt.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein