monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 26
Denique tantum fuit scelus eorum, quod consecrati sunt idolo, et comederunt sacrificia mortuorum (id est, quia mortuis hominibus tanquam diis sacrificabant Gentes, ut aliter se placari Deus nollet, nisi quomodo eum placavit Phinees sacerdos, qui masculum et feminam in complexu adulterino deprehensos pariter interemit. Quod si odio eorum, non dilectione fecisset, dum eum comederet zelus domus Dei, non ei reputaretur ad iustitiam. Hoc enim facto, illum populum cuius futurus erat maior interitus, tanquam unum hominem quasi virga percussit, ut animam eius salvaret a morte. Leniorem quidem revelato Testamento Novo Dominus Christus esse voluit disciplinam; sed atrocior est comminatio gehennae, quam tunc in illis comminationibus Dei pro temporum dispensatione non legimus. Multiplicata est ergo in eis ruina, cum pro suis gravibus peccatis graviter vastarentur. Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio. Breviter totum dixit, quia non hic nescientes docet, sed commemorat scientes. Quae autem hic posita est quassatio, haec superius confractio: nam in graeco unum verbum est.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein