monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 32
Et iratus est furore Dominus in populum suum. Noluerunt quidam interpretes nostri iram ponere, in eo quod graecus habet θυμὸς: sed quidam posuerunt mentem; quidam vero indignationem, quidam animum interpretati sunt. Quodlibet autem horum dicatur, perturbatio non cadit in Deum; sed de consuetudine translatum, potentia vindicandi hoc nomen accepit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein