monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 105, 34
Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo. Hoc est quod superius ait, Non sustinuerunt consilium eius. Perniciosum autem est consilium hominis ipsi homini, quo ea quaerit quae sua sunt, non quae Dei sunt. In cuius haereditate, quod ipse nobis est, cum ad fruendum se praebere dignatur, nullas patiemur cum sanctis societatis angustias, dilectione rei nostrae quasi privatae. Gloriosissima quippe illa civitas adepta promissam haereditatem, in qua nullus morietur, nullus orietur, non habebit cives qui singuli gaudeant suis rebus, quia Deus erit omnia in omnibus. Cuius societatem quisquis in hac peregrinatione fideliter et flagranter desideraverit, assuescit privatis praeferre communia, non sua quaerendo, sed quae Iesu Christi: ne sibi sapiens et sibi consulens, exacerbet Deum consilio suo; sed sperans quod non videt, non festinet de his quae videntur fieri beatus, atque illud aeternum quod non videtur patienter exspectans, eius in promissionibus sequatur consilium, cuius in tentationibus precatur auxilium. Ita erit et humilis in confessionibus suis, ne fiat istorum similis, de quibus dicitur: Et humiliati sunt in iniquitatibus suis.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein