monumenta.ch

Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 24, 3
Dominus in monte: multo magis intelligamus quia Dominus in monte Verbum est in alto. Proinde non quasi humiliter iacet quod in monte factum est; nec transeunter praetereundum est, sed suspiciendum. Turbas vidit, esurientes agnovit, misericorditer pavit: non solum pro bonitate, verum etiam pro potestate. Quid enim sola prodesset bonitas, ubi non erat panis, unde turba esuriens pasceretur? Nisi bonitati adesset potestas, ieiuna illa turba et esuriens remaneret. Denique et discipuli qui erant cum Domino in fame, et ipsi turbas volebant pascere, ut non remanerent inanes, sed unde pascerent non habebant. Interrogavit Dominus unde emerentur panes ad turbas pascendas. Et ait Scriptura, Hoc autem dicebat tentans eum: discipulum scilicet Philippum, quem interrogaverat. Ipse enim sciebat quid esset facturus. Cui ergo bono tentabat, nisi quia ignorantiam discipuli demonstrabat? Et forte in demonstratione ignorantiae discipuli aliquid significavit. Apparebit ergo, cum ipsum sacramentum de quinque panibus coeperit nobis loqui, et quid significet indicare: ibi enim videbimus quare Dominus in hoc facto ignorantiam discipuli voluit interrogando quod sciebat, ostendere. Nam interrogamus aliquando quod nescimus, audire volentes ut discamus; aliquando interrogamus quod scimus, scire volentes utrum et ille sciat quem interrogamus: utrumque hoc noverat Dominus; et quod interrogabat sciebat, quid enim esset facturus ipse noverat; et hoc nescire Philippum sciebat similiter. Quare itaque interrogabat, nisi quia illius ignorantiam demonstrabat? Et hoc quare fecerit, ut dixi, postea intelligemus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below