monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 24 > sectio 2 > 26 > sectio 684 > sectio 300 > sectio 525 > sectio 215 > bnfGrec107.729 > sectio 56 > Psalmi, 22 > bsbClm6224.156 > sectio 293 > bnf13013.95 > {i} > 20 > sectio 52 > bmv343.227 > sectio 97 > sectio > 39 > sectio 655 > sectio 612 > 25 > sectio 574 > csg458.182 > sectio 41 > sectio 13 > sectio 395 > sectio 70 > sectio 13 > sectio 5 > uwbM.p.th.q.1a.49 > sectio 508 > sectio > sectio 632 > sectio > csg457.151 > sectio 96 > 44 > 14 > 42 > bnf9389.144 > sectio > 35 > 58 > 11 > sectio 462 > sectio 9 > csg75.479 > sectio 397 > 21 > sectio 34 > csg48.122 > ad Thessalonicenses I, 4 > sectio 8 > 20 > 2 > sectio 28 > 27 > sectio 535 > sectio 443 > 7

Augustinus Augustinus, Sermones, 10, 104, 4
Videtis ergo, charissimi, et quantum arbitror, iam intelligitis, in his duabus mulieribus, quae ambae fuerant Domino gratae, ambae amabiles, ambae discipulae: videtis ergo, et magnum aliquid intelligitis, quicumque intelligitis, quod audire et scire debetis, etiam qui non intelligitis; in his duabus mulieribus, duas vitas esse figuratas, praesentem et futuram, laboriosam et quietam, aerumnosam et beatam, temporalem et aeternam. Duae sunt vitae: de illis vos copiosius cogitate. Quid habeat haec vita, non dico mala, non iniqua, non nefaria, non luxuriosa, non impia; sed laboriosa et aerumnis plena, timoribus castigata, tentationibus sollicita: hanc ipsam innocentem vitam dico, qualem decebat habere Martham: hanc ergo, quantum potestis, inspicite; et de hac, ut dixi, copiosius quam loquimur cogitate. Vita vero iniqua aberat ab illa domo, nec cum Martha erat, nec cum Maria: et si aliquando fuit, Domino intrante fugit. Remanserunt ergo in illa domo, quae susceperat Dominum, in duabus feminis duae vitae, ambae innocentes, ambae laudabiles: una laboriosa, altera otiosa; nulla facinorosa, nulla desidiosa. Ambae innocentes, ambae, inquam, laudabiles, sed una laboriosa, altera otiosa: nulla facinorosa, quam cavere debet laboriosa; nulla desidiosa, quam cavere debet otiosa. Erant ergo in illa domo istae duae vitae, et ipse fons vitae. In Martha erat imago praesentium, in Maria futurorum. Quod agebat Martha, ibi sumus: quod agebat Maria, hoc speramus. Hoc agamus bene, ut illud habeamus plene. Nam quid inde habemus? In quantum habemus? Quamdiu hic sumus, quantum est quod inde habemus? Nam et modo inde aliquid agimus, remoti a negotiis, sepositis familiaribus curis, convenistis, statis, auditis. In quantum hoc agitis, Mariae similes estis. Et facilius vos quod agit Maria, quam ego qui praerogo. Si quid tamen dico, Christi est: ideo vos pascit, quia Christi. Quia panis communis est, unde et ego vobiscum vivo. Nunc autem vivimus, si vos, fratres, statis in Domino. Nolo in nobis, sed in Domino. Quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below