Augustinus Augustinus, Sermones, 20, 215, 7 Postquam ergo resurrexit a mortuis, ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris. Adhuc forte non credis. Audi Apostolum: Qui descendit, inquit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Vide ne quem non vis credere resurgentem, sentias vindicantem. Qui enim non crediderit, iam iudicatus est. Nam qui modo sedet ad dexteram Patris advocatus pro nobis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credamus ergo; ut sive vivamus, sive moriamur, Domini simus.