monumenta.ch

Augustinus Augustinus, De fide et operibus, p38, 1
Commemorauerunt etiam Israhelitas multa mala et grauia perpetrasse et effudisse multum sanguinem prophetarum nec tamen ex his factis penitus meruisse deleri, sed ex infidelitate sola, qua in Christum credere noluerunt, non intuentes, quia peccatum eorum non hoc solum fuit, quia in Christum non crediderunt, uerum etiam quia Christum occiderunt: quorum unum pertinet ad crimen incredulitatis, alterum ad crimen crudelitatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below