monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Retractationes, 1, 13, 1
Tunc etiam de Vera Religione librum scripsi; in quo multipliciter et copiosissime disputatur, unum verum Deum, id est Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum religione vera colendum: et quanta misericordia eius, per temporalem dispensationem concessa sit hominibus christiana religio, quae vera religio est, et ad eumdem cultum Dei quemadmodum sit homo quadam vita sua coaptandus. Maxime tamen contra duas naturas Manichaeorum liber hic loquitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below