monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Retractationes, 1, 13, 4
Alio loco: Intende igitur, inquam, in haec quae sequuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim adiuvat Deus. Quod non ita intelligendum est, quasi tantummodo tales adiuvet, cum adiuvet etiam non tales ut sint tales, id est, ut diligenter et pie quaerant: tales autem adiuvat ut inveniant. Itemque alibi: Deinde, inquam, iam erit consequens ut post mortem corporalem quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati. Quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non vergeret senectutis. Huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum. Sed habebit amplius, ut nec alimentis corporalibus sustentetur; sed ad sufficientiam vivificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum vivificantem, qua causa etiam spirituale erit. Illud autem quod primum fuit, quamvis non moriturum, nisi homo peccasset, tamen animale factum est in animam viventem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below