monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Retractationes, 1, 13, 6
Alio loco in eo quod dixi de Domino Iesu Christo, Nihil egit vi, sed omnia suadendo et monendo, non mihi occurrerat quod vendentes et ementes flagellando eiecit de templo. Sed quid hoc, aut quantum est? Quamvis et daemones nolentes ab hominibus, non sermone suasionis, sed vi potestatis eiecerit. Item alio loco: Prius, inquam, isti sequendi sunt, qui unum Deum summum, solum verum Deum et solum colendum esse dicunt: si apud hos veritas non eluxerit, tum demum migrandum est. Quod ita potest videri dictum, quasi de huius religionis veritate dubitaverim. Dixi autem sicut ei congruebat ad quem scribebam. Sic enim dixi, si apud hos veritas non eluxerit, nihil dubitans quod apud eos elucesceret; quemadmodum ait Apostolus, Si Christus non resurrexit, non utique dubitans quod resurrexerit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below