monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Retractationes, 1, 13, 9
Item alio loco: Ad unum Deum tendentes, inquam, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus. In his verbis meis ratio quae reddita est, unde sit dicta religio, plus mihi placuit. Nam non me fugit aliam nominis huius originem exposuisse latini sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod religitur: quod verbum compositum est a legendo, id est eligendo, ut ita latinum videatur religo sicut eligo. Hic liber sic incipit: Cum omnis vitae bonae ac beatae via.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below