Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 3, 1 Hora duodecima pars diei est: siquidem XII horae diem complent, Domino attestante, qui ait: Nonne duodecim horae sunt diei: si quis ambulaverit in die non offendet? Ubi quamvis allegorice se diem, discipulos vero qui a se illustrandi fuerant, horas appellaverit, solito tamen humanae computationis ordine numerum definivit horarum.