Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 5, 17 Merito autem quaeritur quare populus Israel, qui diei ordinem iuxta Moysi traditionem a mane semper usque ad mane servabat, festa tamen omnia sua, sicut et nos hodie facimus, vespere incipiens, vespere consummaverit, dicente legislatore: A vespera usque ad vesperam celebrabitis Sabbata vestra.