monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 63 > sectio > sectio 66 > sectio 49

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 7, 5
Nam quia in umbra facienda tria simul concurrere necesse est, lucem, corpus, et obscuratum locum, et ubi lux corpori par est, ibi aequalis umbra iacitur, ubi lux corpore exilior, ibi umbra sine termino augescit, ubi lux corpore maior, ibi umbra paulatim rarescendo deficit, argumentantur solem terra esse maiorem, quamvis ob immensam longinquitatem modicus videatur, atque ideo noctis umbram quia sensim decrescat, priusquam ad aethera pertingat deficere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below