monumenta.ch > Augustinus > bkeCod.15.91v > sectio 7 > habCod.Guelf.79Weiss..95 > sectio 29 > bnf13013.60 > csg250.251 > Hrabanus Maurus, De Universo, 20, 6 > bmv343.263 > bavPal.lat.1449.156 > sectio 4 > sectio 2 > bnf15074.36 > sectio > sectio 26 > ad Timotheum I, 4 > bnf13013.81 > bnf2495.106 > bnfNAL1615.50 > bkeCod.15.69v > bnfGrec107.805 > csg250.170 > sectio 33 > sectio 78 > sectio 14 > bavPal.lat.1449.215 > Samuelis I, 16 > csg48.229

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 16, 5
Signifer autem lacteum circulum in Sagittario recipit et Geminis. Multa hinc dici poterant, sed haec melius a colloquente quam a scribente fiunt. Sane quia de planetarum quarum per signiferum circulum meatus est ordine et tempore supra memoravimus, tantum nunc dicamus quia sol CCCLXV diebus et VI horis, luna XXVII diebus et VIII horis, zodiaci ambitum lustrant; singula vero signa sol tricenis diebus, denis horis ac semisse, luna autem binis diebus et senis horis ac besse unius horae perlabitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below