Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 22, 2 Item si vis scire hoc vel illo die quota sit feria, computa dies a Calendis Ianuariis usque in diem de quo inquiris; et cum noveris, adde feriam quae fuit die Calendarum Ianuariarum; et si bissextilis annus est, etiam bissexti diem postquam transierit augmentare memento: partire omnia per septem, et quod remanet diem tibi septimanae quae sit ubicunque quaeris ostendet.