monumenta.ch > Hieronymus > sectio 13 > bnf5840.67 > csg46.306 > sectio 77 > sectio 33 > sectio 32 > bnf5840.171 > sectio 174 > sectio 55 > sectio 48 > sectio 3 > Isidorus, Etymologiae, Liber 17, 10 > sectio 10 > hlw17.272 > Theodulfus Aurelianensis, Carmina, p5, II. DE SEPTEM VITIIS CAPITALIBUS. ( Desunt plurima. ) > sectio 16 > sectio 15 > sectio 22 > sectio 12 > sectio 133 > bnf10439.176 r > sectio 134 > sectio 23 > sectio 3 > bnf11947.93 v > sectio 139 > sectio 2 > sectio 8 > sectio 82 > sectio 3 > sectio 8

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 34, 9
Solstitialem et brumalem significat, quae vicina utrinque ferventis et gelidarum sunt vi temperatae; ideoque ambas dicunt habitabiles, id est, habitationi habiles, et nec frigoris immanitate, nec caloris mortalium a se repellentes accessum, quamvis unam solummodo probare possunt habitatam. Neque enim vel Antipodarum ullatenus est fabulis accommodandus assensus, vel aliquis refert Historicus vidisse, vel audisse, vel legisse se, qui meridianas in partes solem transierunt hybernum, ita ut eo post tergum relicto, transgressis Aethiopum fervoribus, temperatas ultra eos hinc calore, illinc rigore, atque habitabiles mortalium repererint sedes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below