monumenta.ch > Isidorus > bnf13027.81 > sbsMin.43.141v > bnfGrec107.805 > sectio 7 > sectio 52 > sectio 5 > sectio 2 > sectio 7 > bnfGrec107.117 > bnf10439.175 v > sectio 56 > sectio 47 > bnf6797.159 > sectio 4 > sectio 5 > bsbClm6224.206

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 39, 1
Sed de mensura crementi bissextilis ne te nostra lateat sententia, dicimus quadrantem eius diei, id est, sex horas per annum accrescere, horam autem per duos menses, dimidium vero horae per unum mensem, solis dico naturalem; porro quartam partem horae, id est, punctum per medium mensis, quia solem novimus zodiacum circulum, id est, duodecim signa horoscopi per CCCLXV dies et VI horas ambire; singula autem signa eiusdem zodiaci per XXX dies et X horas ac semissen naturali cursu peragere, dimidium vero signi cuiusque per XV dies V horas et quadrantem unius horae percurrere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below