monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > bnf6796A.107 > sectio 10 > sectio 127 > Sulpicius Severus, Chronica, 1, 35 > sectio 9 > 16 > bnfGrec107.405 > sectio 52 > sectio 68 > sectio 22 > sectio 81 > bnf13028.128 > sectio 16 > sectio 134 > sectio 6 > sectio 76 > sectio 12 > sectio 51 > sectio 43 > sectio 12 > sectio 3 > sectio 71 > sectio > sectio 49 > Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 2 > bnf426.372 > sectio 7 > sectio 15 > sectio 24 > sectio 8

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 45, 3
Unde fit ut ab octavo Iduum Martiarum usque in Nonarum Aprilium diem lunaris anni sint quaerenda primordia. Ipsa autem luna decima quarta, cum primum XII Calendas Aprilis, cum novissime XIV Calendas Maias occurrendo, diem festi paschalis ad XI Calendas Aprilis, usque in VII Calendas Maias faciat inquirendum. Embolismorum autem, sicut Dionysius ait, ista ratio probatur existere, quod annorum communium videtur damna supplere, quatenus ad solare tempus lunaris exaequetur excursio. Quamvis enim solis annuum cyclum per singulos menses luna circumeat, tamen eius perfectionem duodecim suis mensibus implere non praevalet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below