monumenta.ch > Plinius > sectio 83 > sectio 13 > csg75.404 > sectio 91 > sectio 25 > csg46.53 > hlw17.259 > sectio 59 > 9 > sectio 12 > sectio 27 > sectio 9 > sectio 26

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 46, 6
Denique ut rei ipsius evisceremus interna, primo anno circuli decennovenalis nullae sunt epactae, quia in XI Calendas Apriles lunae finitus est cursus. Item nono eiusdem circuli anno, id est, post dies MMDCCCCXXII, nono Calendarum Aprilium die, trigesima est luna, quod etiam epactarum, quae tunc XXVIII sunt, ordo manifeste testatur. Quid ergo opus erit ad completionem lunaris ogdoadis duos solaris cursus superadiicere dies, id est decimum et nonum Calendarum Aprilium, si hoc duo bissextiles poterant perficere dies?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below