monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 59 > bnf9561.9 > bavPal.lat.823.155 > csg75.384 > csg42.127 > bnf13028.120 > sectio 8 > 8 > sectio 26 > sectio > sectio 28 > sectio 13 > sectio 10 > csg48.238 > sectio 2 > bnf6797.152

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 50, 1
Tertia praefati circuli linea continet epactas lunares, quae ad cursum solis annuatim undenis diebus accrescere solent; inde epactae Graeco vocabulo, id est, adiectiones dictae, quod per annos singulos XI dierum, ut diximus, accumulentur augmento. Vel certe quia ad inveniendas quotae sint lunas Calendarum, IX per totum adiiciuntur annum, ut supra docuimus: epactae iure, id est, adiectiones, vocantur, et quidem per totum anni vertentis orbem suos quaeque dies habet adiectiones lunares XI. Nam, verbi gratia, si hodie cum scribo quinta est luna, isto ipso die post annum decima sexta erit luna, post duos annos vigesima septima, post tres octava, nec eadem huc quae nunc est priusquam XXIX annorum peracto circulo redit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below