Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 61, 2 Quod si quis obiecerit, non aequinoctii memoriam, sed tantum primi mensis et tertiae in eo septimanae posuisse legiferum, sciat quia etsi aequinoctium nominatim non exprimit, hoc tamen ipso quod a plenilunio primi mensis Pascha faciendum praecipit, aequinoctii transcensum plenaria ratione depromit, quoniam absque ulla dubietate constat eam quae prima transito aequinoctio plenum suum globum ostenderit, primi mensis existere lunam.