monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 32
'Cham vero secundus filius Noe, a Rhinocoruris usque Gadira, habens linguas sermone Punico a parte Garamantum, Latino a parte Boreae, Barbarico a parte Meridiani Aethiopum et Aegyptiorum, ac barbaris interioribus vario sermone XX duabus linguis, in patriis CCCXC et IV. Iapheth autem tertius, a Media usque Gadira ad Boream. Habet autem Iapheth flumen Tigridem, qui dividit Mediam et Babyloniam in patriis ducentis, sermone vario, in linguis XX et III. Fiunt ergo omnes simul linguae LXXII. Patriae autem generationum M, quae in tripartito saeculo hoc ordine sitae sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below