monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 95
In Hebraeo XXXI annis regnasse Iosias legitur, in Septuaginta Interpretibus XXXII. Sed et Eusebius inter regnum eius et Ioachim alium de suo adiicit annum, propter menses bis ternos, quibus Ioachaz vel Ioachim regnaverat. Verum quid veritas habeat Hieremias pandit, qui se a decimo tertio anno Iosiae usque ad annum quartum Ioachim XXIII annis prophetasse perhibet, et Nabuchodonosor quarto anno Ioachim regnare coepisse; nono decimo autem regni eius anno Hierosolymam fuisse destructam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below