Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 104 Cunctis enim diebus desolationis egit Sabbatum, usque dum complerentur LXX anni. Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Hieremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum, etc. Quibus verbis ostenditur, quia vastata Chaldaei Iudaea, non ut Assyrii in Samariam alios misere colonos, sed desertam reliquere terram, donec ipsi post annos LXX in eam rediere Iudaei.