Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 278 (A. M. 4622. Chr. 671.) Constantinus, filius Constantini, annis XXVIII. Hic deceptus a Paulo, sicut Heraclius avus eius a Sergio eiusdem regiae civitatis episcopo, exposuit typum adversus catholicam fidem, nec unam nec duas voluntates aut operationes in Christo definiens esse confitendas, quasi nihil velle vel operari credendus sit Christus.