monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 285
Et convicti sunt qui unam voluntatem et operationem astruebant in Christo falsasse Patrum catholicorum dicta perplurima. Finito autem conflictu, Georgius correctus est, Macarius vero cum suis sequacibus, simul et praedecessoribus, Cyro, Sergio, Honorio, Pyrrho, Paulo et Petro, anathematizatus, et in locum eius Theophanius abbas de Sicilia Antiochiae episcopus factus. Tantaque gratia legatos catholicae pacis comitata est, ut Ioannes, Portuensis episcopus, qui erat unus ex ipsis, Dominica octavarum Paschae missas publicas in ecclesia sanctae Sophiae coram principe et patriarcha Latine celebraret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below