monumenta.ch

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 292
Leo annos III. Papa Sergius in sacrario beati Petri apostoli capsam argenteam quae in angulo obscurissimo diutissime iacuerat, et in ea crucem diversis ac pretiosis lapidibus adornatam, Domino revelante, reperit, de qua tractis IV petalis quibus gemmae inclusae erant, mirae magnitudinis portionem ligni salutiferi dominicae crucis interius repositam inspexit; quae ex tempore illo annis omnibus in basilica Salvatoris quae appellata Constantiniana, die exaltationis eius, ab omni osculatur atque adoratur populo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below