monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.104 > bnf8040.153 > Ioannes, 4 > bsbClm536.50 > sectio 8 > sectio 6 > sectio 3 > bkeCod.16.63r > uwbM.p.th.f.69.122 > csg51.48 > bnf8040.28 > bnf8907.592 > admCod.164.215 > 4 > bkeCod.16.67v > sectio 3 > sectio 11 > bsbClm14439.91 > sectio 12 > Ioannes, 20 > bnf8040.173 > sectio 17 > bnf15046.219 > bkeCod.16.108r > sectio 7 > sectio 109

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 66, 304
Tiberis fluvius alveum suum egressus multa Romanae fecit exitia civitati, ita ut in via lata ad unam et semis staturam excresceret, atque a porta sancti Petri usque ad pontem Milvium aquae se descendentes coniungerent. Mansit autem diebus VII, donec, agentibus letanias crebras civibus, octavo demum die revertit. His temporibus multi Anglorum gentis, nobiles et ignobiles, viri et feminae, duces et privati, divini amoris instinctu, de Brittania Romam venire consueverant, inter quos etiam reverentissimus abbas meus Ceolfridus annos natus LXXIV, cum esset presbyter annis XLVII, abbas autem XXXV, ubi Lingonas pervenit, ibi defunctus atque in ecclesia beatorum Geminorum martyrum sepultus est: qui inter alia donaria quae adferre disposuerat, misit ecclesiae sancti Petri Pandectem a beato Hieronymo in Latinum ex Hebraeo vel Graeco fonte translatum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below