monumenta.ch > Hieronymus > sectio 27 > sectio 5 > sectio 8 > sectio 2 > sectio 25 > bnfNAL1585.35 > sectio 25 > sectio 28 > sectio 22 > sectio 52 > sectio > habCod.Guelf.707Helmst..205 > sectio 21 > sectio 37 > sectio 17 > sectio 118 > sectio 63 > sectio 7 > sectio 95

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 69, 6
Nunc autem quia ante consummatum tempus persecutionis illius dies iudicii non veniat, scire omnibus licet. Post quantum vero tempus consummatae eiusdem persecutionis venturus sit, nemini prorsus scire conceditur. Denique Daniel propheta, qui regnum Antichristi M, CCXC diebus futurum describit, ita concludit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies M, CCCXXXV. Quod Hieronymus ita exponit: 'Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra M, CCXC dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua maiestate venturus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below