monumenta.ch > Plinius > sectio 83

Beda Venerabilis Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 71, 3
Requies vero animarum, quam pro bonis operibus in futuro saeculo percipiunt, nulla unquam curae alicuius anxietate turbata deficiet, sed ubi tempus iudicii et resurrectionis advenerit, gloriosiore perpetuae beatitudinis perfectione complebitur. Comparatur iis aetatibus sacratissimum dominicae passionis, sepulturae et resurrectionis tempus. Legimus enim, scribente Evangelista Iohanne, quia Christus ante sex dies paschae venit Bethaniam, ubi devotae mulieris officio Iudas offensus, prodidit eum sacerdotum principibus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below