Cassianus Cassianus, Collationes, 3, 18, 5, 5 Qui paulatim tempore procedente segregati a credentium turbis, ab eo quod coniugiis abstinerent et a parentum se consortio mundique istius conversatione secernerent, monachi sive Monazontes singularis ac solitariae vitae districtione nominati sunt. Unde consequens fuit ut ex communione consortii coenobitae cellaeque ac diversoria eorum coenobia vocarentur.