Cassianus Cassianus, Collationes, 3, 18, 6, 4 Posuit habitaculum eius desertum, et tabernacula eius salsuginem? Irridens multitudinem civitatis, et querelam exactoris non audiens. Consideravit montes pascuae suae, et post omne viride quaerit. In Psalmis quoque: Dicant nunc qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici. Et post pauca: Erraverunt in solitudine, in inaquoso, viam civitatis habitaculi non invenerunt.