Cassianus Cassianus, Collationes, 3, 18, 17, 4 Nam usque adeo incurabilis est ista pernicies, ut blandimentis exasperetur, infletur obsequiis, muneribus irritetur; quia, ut idem Salomon ait, Nihil sustinet zelus. Quanto enim amplius alius, aut humilitatis subiectione, aut patientiae virtute, aut munificentiae laude profecerit, tanto ille maioribus invidiae stimulis incitatur, qui non nisi ruinam aut mortem eius cui invidet concupiscit.