monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 8 > bsbClm6343.38 > sectio 11 > Ezechiel, 18 > csg457.92 > sectio 19 > sectio 3 > sectio 14 > sectio 5 > sectio 25 > csg68.398 > sectio 5 > sectio 12 > sectio 55 > 8 > bnfGrec107.983 > sectio 19 > bnf17226.190 > sectio 8 > sectio 7 > sectio 13 > csg51.130 > bsbClm6343.17 > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 13 > bnf10439.9 v > sectio 5 > bnf9389.225 > sectio 18 > sectio 13 > Actus, 14 > sectio 5 > sectio 15 > sectio 14 > csg51.65 > bnf17226.174 > Sapientia, 2 > sectio 3 > csg458.121 > Matthaeus, 2 > csg457.68 > sectio 16

Cassianus Cassianus, Collationes, 3, 18, 17, 10
Nec quemquam moveat quod Deus missurum se serpentes regulos, qui eos quorum criminibus offenditur mordeant, comminatur. Nam licet certum sit Deum auctorem invidiae esse non posse, aequum tamen et divino dignum iudicio est, ut dum bona data humilibus conferuntur, et superbis ac reprobis denegantur, eos qui secundum Apostolum tradi in reprobum sensum merentur, quasi ab ipso missa percutiat et consumat invidia, secundum illud: Ipsi me ad aemulationem irritaverunt in non Deo, et ego ad aemulationem inducam eos in non gente. Hac beatus Piammon disputatione desiderium nostrum, quo de primis coenobii scholis ad secundum anachoreseos gradum tendere coeperamus, ardentius inflammavit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein