monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.217 > sectio 6 > Zacharias, 2 > sectio 6 > sectio > Isaias, 42 > bnf10439.6 v > sectio 19 > sectio 43 > bsbClm6343.21 > sectio 58 > sectio 5 > sectio 6 > bnf10439.68 v > sectio 2 > bsbClm6224.138 > sectio 5 > csg75.506 > csg68.399 > uwbM.p.th.f.68.59 > sectio 20 > bsbClm6224.32 > sectio 33 > sectio 3 > uwbM.p.th.f.68.230 > uwbM.p.th.f.68.207 > sectio 18 > sectio 31 > sectio 46 > sectio 8 > sectio 14 > sectio 14 > sectio 1 > sectio > sectio 1 > sectio > sectio 19 > sectio 22 > csg75.473 > sectio 11 > sectio 12 > csg51.213 > ad Corinthios I, 9 > sectio 13 > sectio 7 > csg7.35 > csg48.321 > sectio 10 > sectio > bnfGrec107.475 > sectio 16 > bnfGrec107.989 > csg51.25 > sectio 26 > csg75.752 > bnfGrec107.371 > sectio 22 > sectio 5 > bnf11947.63 v > sectio > sectio 23 > bnf9389.44 > sectio 23 > bnf11947.63 r > sectio 29 > Matthaeus, 1 > sectio > sectio 35 > sectio 36 > Actus, 5 > sectio 32

Gregorius Magnus Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 33, 7
Libet inter haec considerationem tantae pietatis intueri. Peccatricis mulieris opera, sed poenitentis, qua aestimatione Veritas apud se servat, quae eius adversario sub tanta distributione enumerat. Ad Pharisaei prandium Dominus discumbebat, sed apud poenitentem mulierem mentis epulis delectabatur. Apud Pharisaeum Veritas pascebatur foris, apud peccatricem mulierem, sed tamen conversam, pascebatur intus. Unde et ei sancta Ecclesia, quem sub specie hinnuli cervorum quaerit, in Canticis canticorum dicit: Indica mihi quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie. Cervorum quippe hinnulus Dominus appellatur, iuxta assumptam carnem antiquorum filius patrum. Ferventior vero in meridie aestus ardescit, et umbrosum locum hinnulus quaerit, quem aestus igne non afficit. In illis ergo cordibus Dominus requiescit, quae amor praesentis saeculi non incendit, quae carnis desideria non exurunt, quae incensa suis anxietatibus in huius mundi concupiscentiis non arescunt. Unde et Mariae dicitur: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Umbrosa ergo loca in meridie ad pascendum hinnulus quaerit, quia talibus mentibus Dominus pascitur, quae per respectum gratiae temperatae corporalibus desideriis non uruntur. Plus ergo poenitens mulier pascebat intus quam Pharisaeus Dominum pascebat foris, quia ab aestu carnalium quasi hinnulus Redemptor noster ad illius mentem fugerat, quam post vitiorum ignem poenitentiae umbra temperabat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below