monumenta.ch > Augustinus > bkeCod.16.97v > sectio 10 > csg42.132 > 34 > bsbClm6224.412 > sectio 3 > sectio > Psalmi, 68 > sectio 24 > bkeCod.20.101v > sectio 19 > sectio 1 > sectio 3 > bnf10439.13 r > sectio 6 > sectio 4 > bnf11947.61 v

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 6
Ipse enim dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Nullique dubium quare Ninive magna sit civitas Dei, cum mundus et universa per ipsum facta sint, et sine ipso factum est nihil. Notandum quoque quod non dixerit, tribus diebus et noctibus, vel, uno die et nocte, sed absolute, diebus et die, ut ostenderet in mysterio Trinitatis, et unius Dei confessione nihil esse tenebrosum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below