monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.217 > sectio 6 > Zacharias, 2 > sectio 6 > sectio > Isaias, 42 > bnf10439.6 v > sectio 19 > sectio 43 > bsbClm6343.21 > sectio 58 > sectio 5 > sectio 6 > bnf10439.68 v > sectio 2 > bsbClm6224.138 > sectio 5 > csg75.506 > csg68.399 > uwbM.p.th.f.68.59 > sectio 20 > bsbClm6224.32 > sectio 33 > sectio 3 > uwbM.p.th.f.68.230 > uwbM.p.th.f.68.207 > sectio 18 > sectio 31 > sectio 46 > sectio 8 > sectio 14 > sectio 14 > sectio 1 > sectio > sectio 1 > sectio > sectio 19 > sectio 22 > csg75.473 > sectio 11 > sectio 12 > csg51.213

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 17
Misericordia et veritas obviaverunt sibi: iustitia et pax osculatae sunt se. Alioquin si omnes rationabiles creaturae aequales sunt, et vel ex virtutibus, vel ex vitiis sponte propria aut sursum eriguntur, aut in ima merguntur, et longo post circuitu atque infinitis saeculis, omnium rerum restitutio fiet, et una dignitas militantium, quae distantia erit inter virginem et prostibulum? Quae differentia erit inter matrem Domini, et (quod dictu quoque scelus est) victimas libidinum publicarum? Idemne erit Gabriel et diabolus? Idem apostoli et daemones? Idem prophetae et pseudo-prophetae? Idem martyres et persecutores? Finge quod libet, annos et tempora duplica, et infinitas aetates congere cruciatibus: si finis omnium similis est, praeteritum omne pro nihilo est, quia non quaerimus quid aliquando fuerimus; sed quid semper futuri simus. Nec ignoro quae adversum haec soleant dicere, et spem sibi ac salutem cum diabolo praeparare.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below