monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 6 > 5 > sectio 2 > Ioannes, 14 > bsbClm6343.36 > sectio 24 > sectio 65 > bnf9389.269 > sectio 2 > bsbClm6224.245 > sectio 18 > sectio 8 > csg458.113 > sectio 14 > sectio 44 > csg48.259 > 18 > sectio 26 > sectio 39 > bsbClm6343.35 > sectio 39 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 15 > ad Romanos, 8 > Matthaeus, 11 > csg48.196 > csg458.105 > sluMscr.Dresd.A.145.b.26 > bnfGrec107.293 > bnf10439.203 r > 8 v > sectio 9 > sectio 4 > sectio 16 > sectio 11 > bkeCod.15.93v

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 20
Unde rursum dicit: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo. Et: Videte, ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem seductionem. Ex quo perspicuum est, praedicationem Christi reges mundi audire novissimos, et deposito fulgore eloquentiae et ornamentis ac decore verborum, totos se simplicitati et rusticitati tradere, et in plebeium cultum redactos sedere in sordibus, et destruere quod ante praedicaverant. Proponamus nobis beatum Cyprianum (qui prius idololatriae assertor fuit, et in tantam gloriam venit eloquentiae, ut oratoriam quoque doceret Carthagini) audisse tandem sermonem Ionae, et ad poenitentiam conversum, in tantam venisse virtutem, ut Christum publice praedicaret, et pro illo cervicem gladio flecteret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below