monumenta.ch > Hieronymus > 2 > sectio 6 > Psalmi, 85 > bsbClm6224.411 > sectio 12 > sectio 11 > sectio 2 > sectio > Isaias, 53 > sectio 8 > sectio 48 > csg457.103 > sectio 6 > sectio 5 > csg51.133 > sectio 14 > sectio 12 > csg458.119 > sectio 13 > uwbM.p.th.q.1a.37 > 9 > bnfGrec107.473 > Lucas, 8 > sectio 9 > csg51.209 > bnf10439.7 v > bnf9389.238 > sectio 9 > sectio > sectio 11 > sectio 3 > bnfGrec107.687 > sectio 31 > sectio 27 > sectio 18 > 106 > uwbM.p.th.q.1a.189 > sectio 40 > sectio 23 > sluMscr.Dresd.A.145.b.114 > sectio 21 > sectio 27 > Psalmi, 9 > sectio 14 > sectio 5 > Daniel, 7 > csg42.133 > sectio 7 > sectio 15 > sectio 19 > sectio 38

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Ionam, 3, 23
Et vidit Deus opera eorum; quia conversi sunt de via sua mala, et misertus est Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. LXX: Et vidit Deus opera eorum, quoniam reversi sunt de viis suis malis, et egit poenitentiam Deus super malitia, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. Secundum utramque intelligentiam sive tunc urbi Assyriae, sive quotidie mundi Deus populis comminatur ut agant poenitentiam: qui si conversi fuerint, ipse quoque vertet sententiam suam, et populi conversione mutabitur. Quod et Ieremias et Ezechiel manifestius explicant, nec bona videlicet implere Dominum quae promiserit, si boni vertantur ad vitia; nec mala quae pessimis comminatur, si illi reversi fuerint ad salutem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below