monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 14 > sectio 28 > sectio 38 > bnfGrec107.623 > csg85.194 > bsbClm6224.465 > bnf425.363 > sectio 182 > bnf10291.204 > sectio 28 > bnf7585.402 > sectio 13 > sectio 1 > sectio 105 > sectio 83 > bnf9389.265 > sectio > sectio 101 > bnf10439.172 v > sectio 18 > sectio 17 > salCod.Sal.X,16.394 > bsbClm4541.531 > sectio 13 > bnf9389.333 > uwbM.p.th.f.68.259 > sectio 12 > 7 > bavPal.lat.311.410 > csg547.297 > bnfGrec107.119 > Ezechiel, 32 > sectio 47 > bnfGrec107.155 > csg236.212 > sectio 2 > bnf14764.106 > sectio 12 > bnfGrec107.606 > Ieremias, 7 > sectio 52 > sectio 51 > csg75.698 > bavPal.lat.823.7 > sectio 26 > sectio 148 > bnf2607.35 > bnf425.369 > sectio 25 > csg237.287 > bnf6797.156 > sectio 1 > sectio 88 > sbbMs.Phill.1698.17 > sectio 153 > sectio 101

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 54, 10
Primum igitur, si tamen stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potu sume, quae natura frigidissima est. Aut si hoc imbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: 'Vino modico utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates'. Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita: non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: 'Bonum est vinum non bibere, et carnem non manducare;' sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque, et gravia declinanda sunt: nihilque ita scias conducere Christianis adolescentibus, ut esum olerum. Unde et in alio loco: 'Qui infirmus est, ait, olera manducet'; ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Sic autem tres pueri et Daniel leguminibus vescebantur. Pueri erant, necdum ad sartaginem venerant, in qua rex Babylonius senes iudices frixit. Nobis non corporis cultus, qui in illis (excepto privilegio gratiae Dei) ex huiuscemodi cibis enituerat; sed animae vigor quaeritur, quae carnis infirmitate fit fortior. Inde est quod nonnulli vitam pudicam appetentium, in medio tinere corruunt, dum solam abstinentiam carnium putant; et leguminibus onerant stomachum, quae momoderate parceque sumpta, innoxia sunt. Et, ut quod sentio loquar, nihil sic inflammat corpora, et titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus, ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper, quam causa periclitari. QUIDQUID seminarium voluptatum est, venenum puta. Parcus cibus, et venter semper esuriens, triduanis ieiuniis praefertur; et multo melius est quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est, quae sensim descendit in terram. Subitus et nimius imber in praeceps arva subvertit.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein