monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 70, 2
Quod autem quaeris in calce Epistulae tuae, cur in opusculis nostris saecularium Volcatio, evolveres. Quis enim nesciat et in Moyse, et in Prophetarum voluminibus quaedam assumpta de Gentilium libris, et Salomonem Philosophis Tyri et nonnulla proposuisse, et aliqua respondisse? Unde in exordio Proverbiorum commonet, ut intelligamus sermones prudentiae, versutiasque verborum, parabolas, et obscurum sermonem, dicta sapientum, et aenigmata, quae proprie dialecticorum et philosophorum sunt. Sed et Paulus Apostolus Epimenidis Poetae abusus versiculo est, scribens ad Titum: ' Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri'. Cuius heroici hemistichium postea Callimachus usurpavit. Nec mirum si apud Latinos metrum non servet ad verbum expressa translatio, cum Homerus eadem linqua versus in prosam, vix cohaereat. In alia quoque Epistula, Menandri ponit senarium: 'Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae.' Et apud Athenienses in Martis curia disputans, Aratum testem vocat. 'Ipsius enim et genus sumus,' quod Graece dicitur: τοῦ γάρ και γένος ἐσμὲν; et est clausula versus heroici. Ac ne parum hoc esset, ductor Christiani exercitus, et orator invictus pro Christo causam agens, etiam inscriptionem fortuitam, arte torquet in argumentum fidei. Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare. Legerat in Deuteromonio Domini voce praeceptum, mulieris captivae radendum caput, supercilia, omnes pilos, et ungues corporis amputandos, et sic eam habendam in coniugio. Quid ergo mirum, si et ego sapientiam saecularem propter eloquii venustatem, et membrorum pulchritudinem, de ancilla atque captiva Israelitidem facere cupio? et si quidquid in ea mortuum est, idololatriae, voluptatis, erroris, libidinum, vel praecidio, vel rado: et mixtus purissimo corpori vernaculos ex ea genero Domino Sabaoth? Labor meus in familiam Christi proficit; stuprum in alienam, auget numerum conservorum. Osee accepit uxorem fornicariam Gomer filiam Debelaim, et nascitur ei de meretrice filius Iezrael, qui vocatur semen Dei. Isaias novacula acuta barbam, et crura peccantium radit et Ezechiel in typo fornicantis Ierusalem, tondet caesariem suam; ut quidquid in ea absque sensu et vita est, auferatur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein