monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 70, 3
Cyprianus vir eloquentia pollens et martyrio, Firmiano narrante, mordetur, cur adversus Demetrianum scribens, testimoniis usus sit Prophetarum, et Apostolorum, quae ille ficta et commentitia esse dicebat, et non potius Philosophorum et Poetarum, quorum auctoritati, ut Ethnicus, contraire non poterat. Scripserunt contra nos Celsus atque Porphyrius: priori Origenes, alteri Methodius, Eusebius, et Apollinaris fortissime responderunt. Quorum Origenes octo scripsit libros: Methodius usque ad decem millia procedit versuum: Eusebius, et Apollinaris viginti quinque, et triginta volumina condiderunt. Lege eos, et invenies nos comparatione eorum imperitissimos: et post tanti temporis otium, vix quasi per somnium quod pueri didicimus, recordari. Iulianus Augustus septem libros in expeditione Parthica, adversum Christum evomuit; et iuxta fabulas Poetarum, suo se ense laceravit. Si contra hunc scribere tentavero, puto, interdices mihi, ne rabidum canem, Philosophorum et Stoicorum doctrinis, id est, Herculis clava percutiam? quanquam Nazarenum nostrum, et (ut ipse solebat dicere) Galilaeum, statim in praelio senserit; et mercedem linguae putidissimae, conto ilia perfossus acceperit. Iosephus antiquitatem approbans Iudaici populi, duos libros scripsit contra Appionem Alexandrinum Grammaticum: et tanta saecularium profert testimonia, ut mihi miraculum subeat, quomodo vir Hebraeus, et ab infantia sacris Litteris eruditus, cunctam Graecorum Bibliothecam evolverit. Quid loquar de Philone, quem vel alterum, vel Iudaeum Platonem critici pronuntiant?

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein