monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 70, 4
Curram per singulos: Quadratus Apostolorum discipulus, et Atheniensis Pontifex Ecclesiae, nonne Adriano Principi, Eleusinae sacra invisenti, librum pro nostra religione tradidit? Et tantae admirationi omnibus fuit, ut persecutionem gravissimam, illius excellens sedaret ingenium. Aristides Philosophus, vir eloquentissimus, eidem Principi Apologeticum pro Christianis obtulit, contextum Philosophorum sententiis: quem imitatus postea Iustinus, et ipse Philosophus, Antonino Pio et filiis eius, Senatuique librum contra Gentiles tradidit, defendens ignominiam crucis, et resurrectionem Christi tota praedicans libertate. Quid loquar de Melitone Sardensi Episcopo? quid de Apollinario Hierapolitanae Ecclesiae Sacerdote, Dionysioque Corinthiorum Episcopo, et Tatiano, et Bardesane, et Irenaeo Photini Martyris successore: qui origines haereseon singularum, et ex quibus Philosophorum fontibus emanarint, multis voluminibus explicarunt? Pantaenus Stoicae sectae Philosophus, ob praecipuae eruditionis gloriam, a Demetrio Alexandriae Episcopo missus est in Indiam, ut Christum apud Brachmanas, et illius gentis Philosophos praedicaret. Clemens Alexandrinae Ecclesiae Presbyter, meo iudicio, omnium eruditissimus, octo scripsit Stromatum libros; et totidem ὐποτυπώσεων, et alium contra Gentes, Paedagogi quoque tria volumina. Quid in illis indoctum? imo quid non de media Philosophia est? Hunc imitatus Origenes, decem scripsit Stromateas, Christianorum et Philosophorum inter se sententias comparans: et omnia nostrae religionis dogmata de Platone et Aristotele, Numenio, Cornutoque confirmans. Scripsit et Miltiades contra Gentes volumen egregium. Hippolytus quoque, et Apollonius, Romanae urbis Senator, propria opuscula condiderunt. Exstant et Iulii Africani libri, qui temporum scripsit historias; et Theodori, qui postea Gregorius appelatus est (S. Gregorius Thaumaturgus), viri Apostolicorum signorum. atque virtutum; et Dionysii Alexandrini Episcopi: Anatolii quoque Laodicenae Ecclesiae Sacerdotis; nec non Presbyterorum Pamphili, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis Episcopi, et Eustathii Antiocheni, et Athanasii Alexandrini: Eusebii quoque Emiseni, et Triphilii Cyprii, et Asterii Scythopolitae, et Serapionis Confessoris: Titi quoque Bostrensis Episcopi: Cappadocumque Basilii, Gregorii, Amphilochii: qui omnes in tantum Philosophorum doctrinis atque sententiis suos resarciunt libros, ut nescias quid in illis primum admirari debeas, eruditionem saeculi, an scientiam Scripturarum.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein