monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 70, 5
Veniam ad Latinos. Quid Tertulliano eruditius, quid acutius? Apologeticus eius, et contra Gentes libri, cunctam saeculi obtinent disciplinam. Minutius Felix causidicus Romani fori, in libro, cui titulus Octavius est; et in altero contra Mathematicos (si tamen inscriptio non mentitur auctorem) quid Gentilium scripturarum dimisit intactum? Septem libros adversus Gentes Arnobius edidit, totidemque discipulus eius Lactantius, qui de Ira quoque, et Opificio Dei duo volumina condidit: quos si legere volueris, dialogorum Ciceronis in eis ἐπιτομὴν reperies. Victorino Martyri in libris suis, licet desit eruditio, tamen non deest eruditionis voluntas. Cyprianus, Quod idola dii non sint, qua brevitate, qua historiarum omnium scientia, quorum verborum et sensuum splendore perstrinxit? Hilarius meorum Confessor temporum et Episcopus, duodecim Quintiliani libros et stylo imitatus est, et numero: brevique libello, quem scripsit contra Dioscorum Medicum, quid in litteris possit, ostendit. Iuvencus Presbyter, sub Constantino historiam Domini Salvatoris versibus explicavit: nec pertimuit Evangelii maiestatem sub metri leges mittere. De caeteris vel mortuis, vel viventibus taceo: quorum in scriptis suis et vires manifestae sunt et voluntas.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein