monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Epistulae, 3, 71, 6
De Sabbato quod quaeris, utrum ieiunandum sit: et de Eucharistia, an accipienda quotidie, quod Romana Ecclesia et Hispaniae observare perhibentur, scripsit quidem et Hippolytus vir disertissimus; et carptim diversi Scriptores e variis auctoribus edidere. Sed ego illud breviter te admonendum puto, traditiones Ecclesiasticas (praesertim quae fidei non officiant) ita observandas, ut a maioribus traditae sunt; nec aliorum consuetudinem, aliorum contrario more subverti. Atque utinam omni tempore ieiunare possimus, quod in Actibus Apostolorum diebus Pentecostes et die Dominico, Apostolum Paulum, et cum eo credentes fecisse legimus. Nec tamen Manichaeae haereseos accusandi sunt, cum carnalis cibus praeferri non debuerit spirituali. Eucharistiam quoque absque condemnatione nostri, et pungente conscientia, semper accipere, et Psalmistam audire dicentem: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus, et cum eo canere: Eructavit cor meum verbum bonum. Nec hoc dico, quod diebus festis ieiunandum putem; et contextas quinquaginta diebus ferias auferam: sed unaquaeque provincia abundet in sensu suo, et praecepta maiorum, leges Apostolicas arbitretur.

E-Mail Adresse (optional)


SPAM Barriere
Bitte geben Sie die folgenden drei Buchstaben ins anschliessende Feld ein